PHASSUR vel PASHUR

PHASSUR vel PASHUR
PHASSUR, vel PASHUR
fil. Emmer, Sacerdos Iudaeus, male tractatum Ieremiam, in carcerem coniecit: qui nihilominus iudicia Dei toti populo, ipsique peculiariter imminentia annuntiare neutiquam cessavit, Ierem. c. 20. v. 1. Filius Melchiae, Ierem. c. 21. v. 1. Pater Gedaliae, Ierm. c. 38. v. 1. Latine, extendens, vel multiplicans libertatem, vel principatum, aut expandens foramen, vel albedinem.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”